Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 127

Precedente Successiva

Caput VI.
De sensu Aëris, et ventorum, sensui spiritus animalis
consimili.

~ Dubium non extat apud scriptores sacros, quin aër sit
pars coeli minus pura, infestata semper vaporibus et frigore,
et umbra terrae. Ita videtur D. Basilio , propterea
quod Moses et Salomon , aves in coelo et in firmamento
coeli ponunt, et Scriptores Latini illustriores idem asserunt ut Plinius ,
Seneca , Virgilius , Lucanus , Varro . Quoniam vero compertus
est sensus in coelo, aëri negandus pacto est nullo, tametsi perturbatior
insit. Spiritus animalium in aërem continuo exhalare palam est, in
debilitate relicta ex labore et fame, et in repentina instauratione ex
spirituoso vino, et ex odoribus, ostenditur spiritus esse aëreus, aëreque
nutriri. Nam et infecto aëre statim aggravatur spiritus, languescit, et
vitae operationes aegre operari potest. Quapropter nec purgatur sanguis,
sed inficitur, unde febris pestilens subnascitur, quae totam regionem
inficit, quoniam aër omnibus communis, infectus est vaporibus
foetidis ex terra exhalantibus post dirum aestum madefacta pluviis; aut
ex multitudine cadaverum, vel aquarum stagnantium hi vapores sua
crassitie aggravant spiritus levis tenuitatem et calore multo vincunt
calorem nativum illius; et fuligine tingunt luciditatem eiusdem, vertuntque
cum in vaporem crassum, occiduntque. Propterea in aestate
quando spiritus mihi exilis est, pertenuisque, displicet thuris odori,
quoniam meum exuperat spiritum; in hyeme vero placet, quoniam
robusto spiritui ac multo robur addit. Remedium contra pestem est
optimum, et contra gravedinem capitis, aërem calefacere, attenuare,
odoriferas res crematae, odoriferis vesci epulis, floribus et odoribus
uti, non autem sanguinem mittere, ut Imperitorum medicorum mos
est. Spiritus enim indiget nutritione, refectione, et purgatione, non autem
sanguis; qui tandem depravatur posteaquam morbus invaluit,
cum a spiritu non sit purgatus, absolutusque. Et sagacissimus Hippocrates
ait, Constitutiones Austerinas aggravare caput, inducere somnum,
ventrem solvere sua crassitie. Boreales vero serenare caput,
pectus stringere, acuere sensus sua tenuitate. Porro si spiritus aëre
nutritur adeo quod Varro credit, animam esse aërem inspiratum ore,
calefactum in corde, sparsum per viscera; Aristoxenus vero praestare
putat usum manus, ad harmoniam corporis pulsandam, quae sibi videtur

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche